- UXORIS emendae ceremonia
- UXORIS emendae ceremoniaApud Germanos olim in more fuit, teste Tacitô, mulierem, post obitum viri non nubere. Postea vero is exolevit, ita tamen, ut nec liberae esset vidua potestatis Eius igitur qui ambiret matrimonium, non pretiô solum, sed et Conciliô publicô impertratâque a Magistratu vemâ, voti factus est compos. Hinc enata forte Anglorum consuerudo, de viduis Regiis maritandis pecuniisque ideo, quod Fines vocant, persolvendis. Apud Germanos autem utique et Anglos ea semper fuit conducendae huius veniae ratio, ut formalis potius videretur, quam lucrosa, viduisque ideo imposita,ne coniugalem forte digmtatem et defuncti mariti familiam temerarent. En ceremoniae formam, apud Salicos, tit. 46. 1. Si quis homo moricens viduam dimiserit, et eam quis in coniugium voluerit accipere. antequam eam capiat Tunginus aut Centenarius, mallum indicent, et in ipso mallo scutum habere debent, et tres homines causas tres demandare, et tunc ille, qui viduam accipere vult, cum tribus testibus, qui approbare debent, tres solidos aeque pensantes et denarium habere debet, et hôc factu, si eis convenit, viduam accipiat, etc. Pecuniam aurem hanc, sive pretium Salici reippum dicebant, qui apud Salicos propinquis persolvehatur, non sisco, ut in Anglia solet. Etiam apud Gorhos mos hic invaluit, sic enim Wifegoth. l. 3. tit. 4. leg. 2. Mulier desponsata, quae datô pretiô, et sicut confuetudo est ante testes factô placito de futuro coniugio, adulterium commiferit etc. Et l. 7. si puella ingenua, sive vidua ad domum alienam, adulterii causâ venerit; et ipsam ille uxorem habere voluerit, et parentes, ut se habeant, acquiescant, ille pretium det parentibus, quantum parentes puellae velint, et quantum ei cum ipsa muliere convenire poterit. Collectio Chronic. ex Toromacho, Antiqq. Lect. Canis. Tom. 2. p. 681. Eam se daturum spondet (scil. in matrimonium) legato offerens solidum et denarium, ut mos erat Francorum, eam partibus Chlodovei desponsavi: Lindenbrogius, Spelmanuus, Gloss. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.